# Anti-Lucretius 357

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, 357. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/357
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/357

Momentis; nec praeterito, praesente, futuro:
Praesens perpetuum est. Solis succedere rebus
Quae pereunt, sua nec sumunt primordia per se,
Finitumque datur carptim percurrere tempus.
Non capis haec, inquis? Tua Mens finita profectò
Tantùm finitas potis est comprendere moles:
Verùm ex finitis aut mole aut tempore rebus,
Infiniti aliquid se supra intelligit esse:
Cujus ad effigiem (quae nobis insita, rerum
Fit velut exemplar) quidquid proponitur, illa
Parte vel hâc mancum, subitò revocare solemus.
QUOD si ita non esset, tanto durabilis aevo,
Tantâ mole tumens, vel tam perfecta videri
Res animo saltem & meditandi robore quiret,
Tantaque vi numeri, nihil ut perfectius unquam,
Aut durabilius, majus, numerosius esset;
Vel genere in quovis cumulatius esse potesset.
Id verò, si corpus erit, nunquam accidit. Imò
Addimus oblatis semper. Nam quolibet aevo
Percipimus confestim aliud diuturnius aevum,
Et numerum numero majorem, & corpore
grandi
Grandius. Expleri nec Mens, nec nostra
Voluntas
Usquè potest, nisi re infinitâ. Si nihil esset
Hoc infinitum, nostrâ non Mente sederet
Primitus: effigies nihili non ulla relucet.
Ergo est infiniti aliquid sine corpore; nobis
Quod nunc percipere est licitum, comprendere nunquam,
Affari nondum: quò se irrequietus amando,
Dum nec opinatur, contemplandoque vicissim,
Fert animus noster; nec, dum potiatur abunde,
Stare potest; quamvis illum finita retardent
Interea, & veris inhiantem falsa morentur.
TU quoque, qui Mundo naevos offendis in ipso,
Et meliora bonis atque integriora requiris,
Perfecti effigiem geris altâ mente repostam.
Ista sed unde tibi nata est perceptio, & usque
Progrediens desiderium ulteriora fruendi?
Sane haec perfecti quaedam exemplaris imago est.
An venit ex te ipso? Non tu perfectus. An ipsis
A rebus quae sunt? Neque enim nihilum intulit illam:

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
