Latin
360
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 360-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ni teneat, servetque volens. Haec unica cunctis
Causa potens prima. Hinc omnes corpore motus;
Hinc ideae nostris oriuntur mentibus omnes,
O felix nimium! si jam exitiabilis error
Excidit; ô felix! tua si bona denique noris:
Macte animo, Quinti; nova te via ducit Olympo.
Si Deus est, si tota Deum Natura parentem
Concelebrat, nonne hunc &gens humana fateri,
Et colere, &Numen debet redamare paternum?
Et quid amabilius perfecto? Quidve placebit
Menti hominum, si non placet infinita venustas;
Innumerabilium summa, &constantia dotum;
Et superexcellens, atque immutabilis; ipsum
Omnino vereque quod est? Nam cetera tantùm
Nonnihil, ac potiùs defectu cognita, quàm re:
Quae vix esse putes, nihilo contermina semper.
Ten moveat dulci natura precaria sensu,
Nec Natura movet, quam per se stare necessum est?
Quandoquidem sola est, quam non ita stare repugnet. Rivum admiraris, Mare non miraberis ipsum? Hunc etiam docili sic mente sequamur oportet, Ut, si quid credi velit, id credamus: origo
Nam Veri est; &si mendax, jam non Deus esset:
Tum, si quid fieri velit, id faciamus: ab omni
Nam famulos nutu Domini pendere fatemur.
Hinc omnis stat Relligio: quam spurca Lucreti
Rejicit impietas, &diro carmine delet;
Ut regnet sancto pro Numine foeda Voluptas.
JAM, si humanarum quàm sit confusa tuemur
Conditio rerum, nova mentibus inde micat lux.
Merces
ustus enim Deus est: hominum gens libera.