# Anti-Lucretius 361

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, 361. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/361
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/361

Debetur cunctis adeò; & quae debita, tandem
Redditur. Id planum est. Sontes autem esse beatos,
Cuncta bonis adversa, vetat lex ipsa parentis
Naturae, nec justitiae finit inclytus ordo.
Rectè igitur factis sua reddi praemia verum est,
Poenas flagitiis. At non ita semper utrisque,
Dum vivunt homines & mortis regna frequentant,
Evenit. Ergò aliud merces differtur in aevum.
Nam cùm incorporeae Mentis naturae sit expers
Interitûs, atque aeternae sibi conscia vitae,
Hoc fieri nequit, ut qui servat corporis ipsam
Materiem, justo indotatas munere mentes,
mmemor anteacti, perdat, nihiloque reportet.
Sic animis innata Dei super omnia justi
Notities, hanc sacrilego spem tollit iniquam,
Impunita suis deleri crimina fatis.
Aequatamque sibi sortem cum insonte futuram.
QUAPROPTER geminis fundatur nostra columnis
Relligio; quas non timor aut malesuada cupido,
Ipsa sed ante oculos prudens Natura locavit:
Esse Deum auctorem rerum, justique tenacem;
Esse animos nullo perituros temporis aevo
Sed quia non poterant hominum diversa per orbem
Tot capita inter se concordi degere sensu;
Ac primam Veri effigiem turpavit in horas,
Qui passim infecto de fonte scaturiit error;
Natu

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
