Latin · Dactylic hexameter
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 38
Unproofread scanNot analysed yet
Saepe salutiferos habuit gravis herba sapores.
Alternant humana vicesque à tempore sumunt:
Haerent perpetuo maerorque &gaudia nexu.
Vidi ego, nimbosum stringentibus aëra ventis,
Nudatos tristi sentes horrere pruina;
Vere, coronari sertis ac fronde virenti.
Vidi etiam Zephyris turgentia vela secundis
Exultare salo, &plaudentes ire per undas;
Mox ruere in scopulos, &caeco vortice mergi.
NEC fuit haec mihi mens, ut pronâ credulus
aure
Acciperes, tibi quae nondum perpensa paterent.
Hoc unum volui primùm &contendere pergo,
Ne votis blandita tuis doctrina Lucreti
Fascinet ingenuam, magico ceu carmine, mentem;
Quin priùs experiare quibus sit fulta columnis.
PRINCIPIO geminas exploso numine Divûm,
Aeternas, per se stantes Epicurus in Orbe
Constituit rerum causas: corpuscula prima
Materiae; spatiumque, in quo moveantur, inane.
Namque locus nisi sit vacuus, quo pulsa recedant
Corpora, res, inquit, posset non ulla moveri:
Sed quantum premeret veniens, tantum altera, plenis