# Anti-Lucretius 38

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTILUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/38

Saepe salutiferos habuit gravis herba sapores.
Alternant humana vicesque à tempore sumunt:
Haerent perpetuo maerorque & gaudia nexu.
Vidi ego, nimbosum stringentibus aëra ventis,
Nudatos tristi sentes horrere pruina;
Vere, coronari sertis ac fronde virenti.
Vidi etiam Zephyris turgentia vela secundis
Exultare salo, & plaudentes ire per undas;
Mox ruere in scopulos, & caeco vortice mergi.
NEC fuit haec mihi mens, ut pronâ credulus
aure
Acciperes, tibi quae nondum perpensa paterent.
Hoc unum volui primùm & contendere pergo,
Ne votis blandita tuis doctrina Lucreti
Fascinet ingenuam, magico ceu carmine, mentem;
Quin priùs experiare quibus sit fulta columnis.
PRINCIPIO geminas exploso numine Divûm,
Aeternas, per se stantes Epicurus in Orbe
Constituit rerum causas: corpuscula prima
Materiae; spatiumque, in quo moveantur, inane.
Namque locus nisi sit vacuus, quo pulsa recedant
Corpora, res, inquit, posset non ulla moveri:
Sed quantum premeret veniens, tantum altera, plenis

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
