# Anti-Lucretius 40

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTILUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/40

Et pars dissiliunt; prout ipso verberis ictu,
Formarumque modis potuit contingere. Sicunt,
Sole per angustam radios mittente fenestram,
Pulveris emoti ramenta minuta videmus
Ire, redire, levesque diu volitare per auras,
Alternis certare occursibus, & quasi ludum
Sparsim agere inter se; donec vi denique motûs,
Cuncta solo depressa cadant, aliisque locum dent.
NEC tamen innumeras his omnibus esse figuras
Credideris; finita etenim sunt limite quodam
Formarum genera: at finitur limite nullo
Seminium cujusque typi, cujusque figurae.
Nam, verbi causa, sunt infinita rotunda,
Innumerique cubi, infinita triangula, quadra,
Ceteraque id genus: at solùm bis mille figurae.
Terve, quaterve: nihil nam refert quantus earum
Sit numerus, numero finitas esse satis sit.
Qualia sunt variis herbarum semina formis
Praedita; si fingas esse infinita per Orbem
Lactucae, foeni, viciae, lentisque, thymique,
Et quot alunt horti, montes, ac florida prata:
Nec tamen herbarum toto visuntur in Orbe
Innumerae species, quibus exornata nitescit,
Temporibusque suis vestit se daedala tellus.
Perpaucis ut verba sonis diversa creantur
Per coetus populorum, & possunt plura creari
Ac prodire novis hominum sermonibus, etsi
Necdum sunt, nec forsan erunt. Sic tibia cantus
Omnigenos tibi parva dabit: sic fistula Fauni,
Disparibus tantùm septem compacta cicutis.
Sic, dum pressa gravi signatur pagina praelo,
Qui foliis inventa suis aliena propagant,
Bis duodena sibi scripturae elementa legendae
Usurpare solent, totidem distincta per arcas,
Quadratis donec veniant digesta tabellis,
vnde leves atrata bibunt vestigia chartae.

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
