# Anti-Lucretius 45

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTILUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/45

Tota Geometrice distinguit, & id studet unum,
Mensuram ut spatio, & respectus mille figuris
Inveniat, scindens partes & partibus aequans;
Quas tu, si Vacuo tollas, nihil esse fateris:
Et, si concedas, etiam fatearis oportet
Ordine distingui & cunctas constare seorsum.
Nam quae Solis habet corpus, non est ea certè
Quae Terras, aut Lunam, aliud vel continet astrum:
Et quae laeva mihi, non est ea quae mihi nunc est
Dextera. Cuique sua est statio & stationis origo.
Atque loci causam proprii locus ipse requirit.
Quapropter vellem adstrueres, quae causa tot inter
Discretas spatii partes, elegerit uni
Cuique locum: ut variis variae regionibus omnes
Considant; & finitimis jungantur, & absint
Longinquis. In Materiâ par cernitur ordo;
Cujus ego pariter causam abs te aliquando requiram. Quò n Quò D si naturâ talem contendis ubique aco Partibus esse situm; situs ergò (cerne quid ausis)

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
