# Anti-Lucretius 48

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTILUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/48

Certè, quod refugis, semper res illa veniret
Ex nihilo; in nihilum semper collapsa rediret.
Quod nimis à rectâ quoniam ratione vagatur,
Hoc etiam atque etiam teneas, nihil esse reapse
Temporis atque Loci spatium quodcunque vocamus;
Sed tantùm in nostrâ consistere mente, merosque
Ingenii, quorum Natura est inscia, partus,
Si res nulla foret, nec tempus, nec locus esset.
Tempus utì mutabilium constantia rerum est;
Impenetrabilium locus est distantia rerum.
Sed nihil à rebus differt distantia rerum;
Ut nihil à rebus rerum constantia differt.
AT cujusque rei locus à re discrepat ipsa,
Continuò dices: nam corpus tollere promtum
est
Interea remanente loco qui corpus habebat.
Nequaquam. Verùm idcirco remanere videtur
Corporis ablati locus is, quia quae priùs illud
Cingebant, illo non sunt abeunte remota.
Verus at ipse locus, spatium seu corporis ipsum
Non mansit, fugiente simul cum corpore fugit.
Si locus interdum re sumitur absque locatâ,
Tunc intelligitur tantùm vicinia rerum,
Quae perstant in circuitu; ceu fluminis alveus
Decurrentis agros inter ripasque manentes.
Sic vagina locus gladii, craterque liquoris
Dicitur. Atque adeò vox est, quâ nempe solemus
Declarare situs rerum; atque ubi quaeque sit, illic Non simul esse aliam. Sed frustra quaeritur, an sit Ambitus ipsarum rerum locus, an cava forsan

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
