# Anti-Lucretius 49-2

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTILUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/49-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/49-2

Quaeque Syracosiâ sunt demonstrata Mathesi;
Haec eadem ostendes illic, & certa probabis.
Ac velut innumeras condenso in marmore constat,
Permixtasque simul rerum omnium inesse figuras,
Quae scalpro educi possunt oculisque videri,
Ol.
Saxea sustulerit quoties velamina ferro
Docta secare manus lapidem ac rescindere gibbos:
Haud aliter Spatii moles, quam dicis inanem
Continet in gremio rerum simulachra, tametsi
Tantùm oculis animi, non corporis innotescant.
IMò, particulas ut Materiae esse probabo
Dividuas, Spatii tales fatearis oportet.
In Spatio pars nulla potest sic parvula fingi,
Quae non vicinas, quibus undique cingitur omnes
Contingat: dextram tangit simul atque sinistram;
Inter utramque jacet media, & discludit utramque.
Ergò ni cunctas libeat confundere, duplex
Praebet utrique latus, superis quoque praebet & imis:

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
