# Anti-Lucretius 49

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTILUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/49

Illa superficies, quae corporis extima tangit:
Aut intermedium quiddam sine nomine vanum:
Res est ipsa, suâ quae circumscripta figura est.
SED quoties Vacuum à naturâ corporis omni
Secernis, corpus pariter facis; addere possem
Et solidum, quamvis vanum ac penetrabile dicas.
Nam tibi sexcentas Atomos aut collige plures,
Quas ita disponas ut conglomerentur in Orbem,
Atque locum in medio vacuum teretemque relinquant;
Quales, conflictu pluviae labentis in undam,
Cernimus attolli tenues super aequore bullas:
Cùm sphaerae in faciem clausum hoc consistat Inane,
Quolibet à puncto deduci linea recta
E regione potest ad punctum quodlibet; ergo
Per centrum toties transibit, & angulus inde
Plurimus existet. Metiri sic licet unà
Cum solido vacuum; longè, latè atque profundè
Extensum invenies, propriâque insigne figurâ,
Qualem Atomi dederint quibus est circum undique cinctum:
Area quadrati velut est quadrata; rotundus
Ut quoque fit positus liquor in cratêre rotundo:
ac:
Ergò corpus erit. Nam quoquoversus habebit
Dividui naturam, & corporis appendices.
Nempe tibi radios in eo signare licebit
Atque superficies, & sphaeram aequare cylindro.
Quidquid Cartesius, Bernullus, Leibnitiusque
Tradiderint, post Hippocratem Euclidemque magistros,

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
