# Anti-Lucretius 51-2

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTILUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/51-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/51-2

Nam frustra venit, & res est temere addita rebus;
Ex qua Materiem si quis tibi diceret ortam,
Protinus, è nihilo quia tunc foret orta, negares.
SI vis exemplo dignoscere quid sit Inane,
Aspice mensuram fugitivi temporis albo
Pariete signatam; pictis ubi ductibus horae
Nigrescunt, & justa per intervalla notantur.
Cernis ut adverso conspersam lumine Solis
Planitiem gradiens porrectae cuspidis umbra
Percurrat: credas ferro descendere opaco
Fusci aliquid ferro simile, obscurumque colorem.
Umbra tamen nihil est, mera tantùm absentia lucis,
Quam rectà venientem illas acus obvia partes
Parietis illustrare vetat, quibus imminet: unde
Parva sit eclipsis, motûs nota certa diurni.
SED nisi sit Spatium & distinctum à corpore, dices,

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
