# Anti-Lucretius 53

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTILUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/53

Nauta petens; gressus totidem similesque profectò
Sunt, seu navis eat propulsa faventibus austris,
Seu maneat deses, seu convertatur in orbem.
Ad navim referas gressus; sunt unius omnes
Mensurae, pariter procedunt ordine recto:
Ad pelagus referas; nunc recti, nunc quoque curvi,
Nunc & producti, nunc retrogradi esse videntur.
Quòd si praeterea Terram tu rere moveri,
Tunc alias illis mensuras atque figuras
Attribues. Verùm sine tot respectibus, illos,
Quales nauta creat, tales cognoscere promtum est.
Nil igitur spatium refert immobile poni.
nutum at
JAM tibi compertum est, quid Inanis nomine tandem
Signetur: nempe est absentia corporis omnis,
Quam sibi Phantasiae fingit fallacia nostrae;
Mens quoties non rem, sed rerum prorsus inanes
Contemplata modos, unâ in ratione moratur
Extensi; non extensum considerat ipsum:
Haud secus ac numeros, & sensim labile tempus:
Queis non ulla viget natura, nec ulla subest res.
Inde receptaclum cunctis existimat ultro
Corporibus commune dari, quia perspicit, illic
Nunc ubi corpus adest, aliud potuisse reponi.
Nimirum illud ubi secretum à corpore quovis
Immotumque putat, dum corpora cuncta moventur.
Canquam debuerit Fabricator strenuus Orbis
Quaerere ponendis loca primùm commoda rebus,
Et statuenda priùs fuerit rerum area, quàm res.
Hoc molitur opus sibi mens, hoc astruit Orbi:
Nec rerum locus à rebus mage discrepat, ipsa
Quàm moles. Suus ergò sibi sunt corpora fundus:
Respectus non res Spatium est. Sic annulus omnis
Possidet in medio proprium atque immobile centrum,
Semper idem, semper medium, quocunque feratur.
Quid verò est centrum hoc? An res est priva, quiescens, Per se stans? Minimè. Locus est, quo ducere ab orâ Si lubeat radios, aequales esse videbis.
Talibus è loculis Spatium immortale, quietum
Conflatur. Sunt haec Vacui fictitia membra.
Commentum est igitur, quod tanti ducis, Inane,
Magnificumque nihil: quo dum sua corpora doctor
Atticus infercit, fieri qui posse negabat
Ex nihilo quidquam, nihilis nugacibus implet
Omnia; dumque Atomis Vacuum immiscere laborat,
Immiscet nihil, ac nolens facit omnia plena.
SUNT qui Materiâ Spatium discludere certant,
Quanquam utriusque Deum ingenuè causam esse fatentur. Miror ego illusos Epicuri fraude, dolosus Qui Vacuum instituit, Vacuo ne causa daretur; Et, quibus esse probat Spatium, probat esse necessum.

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
