# Anti-Lucretius 55-2

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTILUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/55-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/55-2

Dividet oppositas eadem distantia moles
Quae prius: immotas etenim persistere dictum est.
Ast etiam id dederat, Spatium ipsum posse revelli:
Si Spatium non intererit, nihil ampliùs ergò
Intererit. Dices; nihil hoc Vacuum esse futurum.
Aut igitur Vacuum penitus nihil esse fateris;
Aut si vis aliquid, simul & dabis esse necessum.
Ergò vel Spatium tolli non posse Supremi
Numinis arbitrio vult Lockius, atque Epicuro
Consentit, paribusque volens prosternitur armis;
Vel, si consentit nobis, temere ista docebat.
NEC tibi propterea, vano hoc phantasmate pulso
Funditus, hinc aegre videantur posse moveri
Corpora. Nam liquidi semel, in quo cuncta moventur
Si bene naturam perspexeris, ilicet omnis
Ante oculos motûs ratio manifesta patebit.
Quippe volubilibus liquentia corpora constant
Partibus, ac tersa circumundique fronte politis.
Nullaque, vel certè minima est, quae vinciat illas,
Copula, sed leves praeterlabuntur eundo:
Lubrica quandoquidem latera, ac detrita volutant.
Altera Materies liquidis subtilior ipsis
Intervalla tenet, citus ac diffusilis aether.
Sit nunc te monstrare satis: celebrabere quondam
Fusiùs, ô nostrâ toties dicenda Camoenâ,
Vivida Materies; quâ permanante geruntur,

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
