# Anti-Lucretius 56

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTILUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/56

Latè convexo quae fiunt omnia Mundo.
Hac perfusa, simul magis ac magis undique fluxa
Corpora redduntur, flectique & cedere promta;
Cùm levibus primùm fuerint exercita plagis.
Illinc mobilitas in partibus. Ast ubi mersum
Quodlibet in fluido corpus transfertur ab unâ
Sede aliam versus, simul hanc ut deserit, illam
Occupat; & puncto fit utrumque in temporis uno.
REM res dum pellit, quaeris quò pulsa recedat:
Huc ubi erant aliae quas expulit ipsa vicissim:
Hae quoque propulsant alias, istaeque recedunt
Huc ubi erat pellens, aut illi proxima. Qualis
Dum stabilem circum rota fervida volvitur axem,
Trochlea seu fluxos effundit stridula funes,
Pars partem sequitur Vacuo sine; nec prior ulla est,

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
