# Anti-Lucretius 57-2

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTILUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/57-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/57-2

Materiae solidas, immortalisque figurae,
Et tamen absimiles, velut ipse Lucretius, illos
Nec solidi motum in fluido, nec particularum
tus
Inter se fluidi, quamvis tenuissima quaeque
Ponatur, quovis animi comprendere nisu;
Ni Vacuum fingant. Namque omnia corpora condunt
Talibus ex Atomis, quae, dum in diversa vagantur,
Destitui Spatio nequeant; semperque necesse est,
Ut variae linquant varia intervalla figurae,
Corpus ubi nullum est ajunt. Quod linquitur ergò
Et vacat, hoc nihilum dici, Spatiumve, locumve
Non refert; satis est linqui, penitusque vacare,
qutes astrans
HAUD mirum, è falso si plurima falsa sequantur.
Sed, quod Materiae naturam hanc sive figuras
vas Attinet (inliquo uno totum fundatur Inane)
Id non rejicio tantùm, ingeniique dolosi
Commentum affirmo; faciam, convictus ut
ipse
Rejicias: ubi nempe Atomos, & corporis
ortum
Exsequar. Interea, quid sit purissimus aether
740Quoque modo partes liquidorum interfluant, audi.
Hujus particulae non simplicitate rigentes
Aeternâ, non duritie, velut antè putabas,
Unius aut formae semper molisque tenaces;

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
