# Anti-Lucretius 60

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, 60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/60

Atque alios aliis textos subtilius; & qui
Prae cunctis longè tenuissimus esse videtur,
Posse iterum minimo causae advenientis ab ictu
Comminui imagis atque magis, semperque resolvi.
ottig
PLENUM igitur motus rapidos aliquando morari
Et variare potest, & detorquere refractos
Dividere, inque aliam ex aliâ transfundere partem,
Non penitus prohibere: imò per corpora servat,
Et regit, ut socio coalescant plurima nexu;
Quod puro in Vacuo nunquam sperare liceret.
Corporum enim partes medium per Inane solutae
Nescirent servare fidem, jamque agmine rupto
Diversae hac illac fugient, & in ordia prima
Dilabentur, utì pulvis projectus in auras.
Nam nisi corporibus stipentur corpora, eorum
Partibus haud teneant nexas sua vincula partes,
Singula laxa fluant. Quòd sint plena omnia, rebus
Hinc sua durities: durâ quae inole cohaerent,
Undique, ceu pleno Mundi cratere, premuntur.
Hoc adeò certis promium est deprendere signis.
Dimidios pulchre levati marmoris orbes
Si lapsu opposito, ne furtim interfluat aër,
Aptè inter se se jungas, jam nulla virûm vis
Diversos poterit junctos divellere nisu:
Hos etenim pressu valido densata coercet
Materies firmisque tenet complexa catenis.
Hinc quoque difficili discinditur unda natatum,
Atque obluctantes vix vi propulsa lacertos
Certatim reprimit, pectusque fatigat anhelum,
Et, quasi discidium metuens, findentibus obstat,
Vimineam pariter virgam si fortè coruscas,
Illam incurvari modò lentarique videbis,
240Tum strident aurae tenues, tum sibilat aër;
Unde repulsari pleno liquet aëre virgam.
Sic etiam, tonitru nubes quatiente fragosas,
Praevertit fulgur strepitum; quia pervolat ignis
Ocior, aëriae sed nostris auribus undae
tas Tardos important loca per conferta sonores. DENIQUE cur se se parvo clinamine flectit, Quae venit aetherias à sidere missi per auras Lux oculis, etsi, quantum in se est, recta feratur?

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
