Latin · Dactylic hexameter
61
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 61
Unproofread scanNot analysed yet
Nempe abrumpit iter, radiosque intrata refringit
Quae medio coelum terrasque interfuit aestu
Materies diversa, magisque minûsque resistens;
Ac lucem exiguis amfractibus ire parumper
Detortam cogit: sed non detorta meatus
Per vacuos, nihil est ubi quod detorqueat, iret.
Quippe moras nectunt, quamvis liquentia, passim
Corpora, circuitum propter quo mutua se se
Excipiunt, sedes &commutare jubentur:
Quod non accideret, si quovis impete fractus,
Et quâ percutitur liquor illa parte dehiscens,
Objicibusque vacans, venas aperiret inanes.
Ergò stant pleno, sunt quanquam libera, Mundo
in vacuo si sparsa natarent, Corpora; quae laxe Diffluerent passim; nec certo foedere possent Accipere, acceptosque aliis transmittere motus. miror tam docto, tamque sagaci