# Anti-Lucretius 62

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, PROPTEREA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/62

Quâ ratione valent in eo densissima volvi
Et servare suam volvendo corpora molem?
Attractus mitto varios & pondera nullis
Exponenda modis nisi motûs vera propago
Contactu fiat, pulsumque à corpore corpus
Tendat eò semper, quò vis direxerit illud:
Quippe suus deinceps erit hic locus. Attamen urget
Me studium Veri: metuo, ne surculus ille
Letiferi erroris Gassendo nuper amatus,
Defensore novo speret se posse tueri;
Atque hominis magni famâ titulisque resurgat.
Huic ergo liceat physicas opponere causas.
CONSTAT enim corpus quodcunque movetur in orbem,
Aufugere à motûs centro, sibi cùm nihil obstat;
Molirique fugam assiduè, si fortè quid obstet.
Coelestes igitur sphaerae, cùm semper in orbem
Et proprio super axe, & circum immobile centrum
Volvantur, Vacuo si currant undique cinctae,
900Scilicet à statione procul, rectaque recedent, Et centri immemores & cursûs antè peracti

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
