# Anti-Lucretius 63

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, PROPTEREA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/63

Quin levitatis erunt majoris, & ociùs ibunt
motûs
A centro: si quidem plus, quàm rarissima,
Accipient. Qui posse trahi per centripetam vim
Respondebit, eum quae sit vis illa rogabo.
Namque manus fundam exagitans, hoc missile saxum
Centripetâ non vi, sed fundâ continet ipsa.
Pulsantes equidem vires intelligo, nusquam
Occultas magicisque pares tantumque valentes,
Ut non centrifugae possint obsistere contrà,
Sed gravitas etiam crescat, dum corpora centro
Accedunt propiùs. Videor mihi cernere terrâ
Emergens, quidquid caliginis ac tenebrarum
Pellaei Juvenis doctor conjecerat olim
In Physicae studium; solitus dare nomina rebus
Pro causis, unoque secans problemata verbo.
VIS ea, quae centro promanans corpora cogit
Ad centrum, ac toto circùm diffunditur Orbe
Aut nihil est, aut Materiem toto Orbe requirit
Diffusam, quâ vis à centro ad corpora tendat.
Sphaerarum centris igitur nunc praefice mentes,
Quae cum centrifugis decertent viribus, imò
Victrices propriis circumundique corpora frenis
Contineant, retrahant fugitiva, elapsa reducant,
Ellipsesque creent, non veros motibus orbes;
Atque ideo, quoties tentat describere corpus
Tangentem (quoniam perimetri linea curva
Ex infinitè parvis tangentibus extat
Innumeris) toties restringant atque recurvent,
Interdum laxare velint, ac lora remittant.
Cen puer intextam chartis & vimine lento
Alitis effigiem credit levioribus auris
Fune regens: aut in triviis multiplice filo
Ludicrorum hominum jocularia membra moventur.

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
