Latin · Dactylic hexameter
PROPTEREA
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 64
Unproofread scanNot analysed yet
SIMPLICE nec filo Neutoni fabula pendet
Texentis varias vario pro tempore leges.
Hoc vel tota potest uno convicta refelli.
Nam si Materiae venis Attractus inhaeret.
Ac sine pernicie nequit interituque revelli,
Vis ea per cunctas fluit undique praedita partes
Ingenio simili: simili regit omnia ritu:
Insita nam toti, membris lex omnibus una est.
Ergò cuncta pari ratione trahentque trahenturque,
Et leges omnis Natura sequetur easdem,
At neque corruptis turbatae moribus urbes
Dissona tot decreta, &tot discrimina legum
Effudere unquam; tua quot doctrina profudit.
Nam, Neutone, tibi quoties vasto aequore rerum
Res nova se se aperit; toties convertere vela
Cogeris, atque alias Attractûs fingere formas.
Ecce alio se more regunt per Inane Planetae,
More alio Magnes, alioque Electrica virtus.
Sic tua circumagitur quavis versatilis aurâ,
Et vaga per varios errat sententia flexus:
Atque adeò rudibus non discrepat instrumentis,
Uno quae positu dant unum stridulâ carmen:
Sed quoties juvat inde novos extundere cantus
Et variare melos, toties mutare necesse est
Effoetam compagem &pauperis organa Musae.
Quò D si ridiculum est tales confingere causas,
Et vires intermedio quocunque carentes,
In vi centripeta nil non è viribus ortum
Centrifugis agnosce lubens. Quapropter Inanis
Abjice commentum, quo Mundi tota periret
tar
Machina, nec possent ulli consistere motus.
Verùm corporibus quae sit gravitatis origo
Haec, ubi labentes Atomos per Inane refellam.
Materiae demum qui possit summa fluentis
Et volvi pulsu assiduo, &parere moventi,
Sic, ut nulla tamen fiant dispendia motûs;
Quaeque peregrinos adducat norma Cometas;