Latin
PROPTEREA
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 66-2
Unproofread scanNot analysed yet
Unde ciet tantos igitur vis flammea motus?
catena
Nempe quòd implexum prius, adstrictumque
Solvat, &abruptis jam liberet aëra vinclis;
Cui via turgendi nulla est, ni corpora vibret
Cuncta procul nisu, quo dilatatur, eodem.
TUNC fit in aërii lento subtemine textûs,
Quod fieri planè sinuato cernis in arcu,
Miles ubi torquet nervo pulsante sagittam.
Nervus enim intensus curvati cornua ligni
Contrahit; hinc adeò patulos convexa meatus
Pars aperit. strictis obturat concava fibris:
Ve um aether de more vias ingressus hiantes
Non habet, intercluso abitu, quò tendere possit.
Ergô premens valido contortas impete fibras,