# Anti-Lucretius 67-2

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, PROPTEREA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/67-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/67-2

Haec leviora forent, quàm quae transmittere lucem
Densa negant, solidaque & durâ mole cohaerent.
Quod tamen in molli secus evenit atque fluenti
Mercurio. Certè is non mobilitatis honore
Cedit aquae; quin se se etiam calefactus in auras
Evehit, insinuatque poris; nam cuncta minutim
Scrutator penetrat volucri corpuscula fumo:
Tantùm humectando non est, neque tactus adhaeret.
Multa tamen vincit, solido quae corpore constant,
Mercurii gravitas. Auri rigor omne metallum
Vincere duritie, lapidesque, ut pondere, cunctos
Debuerat; quàm molle tamen, quàm ductile nosti.
Dura natat glacies; levior pars dura metalli
Partibus ejusdem liquefactis, ut probat usus.
Cera natat, lymphis; ceram omnis sorbeat humor,
Si perluciditas à multo oriatur Inani;
Non oleum nitida veheretur opacius undâ,
Non rigidus pumex, non lento cortice suber.
Fossilium quoque rex adamas, quem parturit una
Dives opum & Phoebi radiis melioribus ardens
India, non durus simul ac perlucidus esset.

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
