# Anti-Lucretius 67

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, PROPTEREA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/67

Corrigere & pressu assiduo producere certat.
Nervus obest: nervum sedenim simul atque remisit
Arcitenens, laxante manu, retinacula cessant.
Propterea tum liberior se se explicat arcus,
Et resilit nervus partes distractus in ambas:
Quâ vi pulsa repentè fugit, rapiturque sagitta.
Sic ventosa ferit tenui catapulta fragore;
Sic tacitas vibrat pyrio sine pulvere glandes.
Compressi ferreâ quot sunt in arundine flocci
Aëris, en! tot habes arcus resilire paratos.
NEC propius vero est quod ais, perlucida quando
Corpora sunt quaedam, tenero seu mollia textu,
Aut fluida, id totum vacuis compluribus inter
Conjunctas Atomos tribui, acceptumque referri.
Nam si res, Quinti, sic se se, ut dicis, haberet,
Quae perlucida sunt, quae mollia, quaeque liquescunt,

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
