# Anti-Lucretius 68

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, PROPTEREA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/68

Perlucere etenim multis ab Inanibus ortum,
Duritiem excludit paucis ab Inanibus ortam.
AT verò quae sunt directae pervia luci
Corpora, clathrorum ritu compacta videntur,
Ac strue multiplici foliorum reticulata.
Mollia si fuerint, laqueos imitantur Arachnes;
Ut rivi labentis aquae, seu limpidus aër.
Si praedura, silex velut est crystallina, crates
Ferratas referunt, queis pervia saepe domorum
Claudimus, ut facilis detur transpectus in hortos.
Permeat exiles aditus pars altera lucis,
Altera cancellis offensa retunditur; unde
Resplendent crates partim partimque videri
Ulteriora sinunt, ac si nihil inter adesset:
Interea caulas purissimus occupat aether.
Hinc si pronus aquam spectes in margine ponti,
Protinus illa soli tenuem declivis arenam
Exhibet, ac nitidis conchylia mixta lapillis:
At mare si magnum prospectas littore ab alto,
Luminis ingentem transversa per aequora tractum
Aspicies; Phoebi nam se radiantis imago
Projicit in planum, tremulisque reflectitur undis.
rigore
PRAETEREA vitrum candens, atque ipsa,
Deposito, cernis mollescere cocta metalla;
Non interjectu Vacui diffusilis, imò
Corporis advectu, quo vincula caeca repentè
Dissiliunt, fitque ex geminis mixtura liquescens:
Quando volatilibus jaculis per sulphura serpit,
Et salium frangit nexus, partesque solutas
Dissipat irriguus, varieque intersecat ignis.
Saepe nec ipsa operi vis ignea sufficit: addi
Nempe solent nitrum solvendo & alumina ferro,
Quae referent, obelisque viam rimentur acutis.
Quin etiam ipse adamas ferrum qui spernit & ignes,
re repercussa excipiat si spicula Solis, Traditur humescens fluere accedente smaragdo.
HUC accedit, uti, quoties rarescere corpus
Contigit, admissae veniant in viscera partes,
Quarum abitu densum, ejecto velut hospite, fiet.
Sic aqua conceptis ebullit fervida flammis,
Pellitque in teretes dilatatum aëra bullas:
In glaciem concreta riget, simul avolat ignis
Exiguus, qui particulas agitare solebat.
Ast hujus miranda quidem natura videtur
Quòd salis haud aequo plus unquam sorbeat; omne
quod superest, fundo intactum satiata remittat:
Nec minùs interea fucum, variosque colores
Ebibit: & quoties vim certam ardoris adepta est,
Sic stat, & adjunctis nihilo magis ignibus ardet.
Quare dissimiles in ea, multosque meatus
Absit ut esse negem; solùm nego prorsus inanes:
Aëre nam foetos, & partibus aetheris ajo,
Quae non effugiunt semper; nam crescere lympham
Cernimus adjectis salibus, quos lympha resolvit.
Ligna quoque in spatium, si quando irrepserit humor,

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
