# Anti-Lucretius 69

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, PROPTEREA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/69

Amplius evadunt; contracta humore fugato
Arescunt, rimisque brevi finduntur hiulcis,
Tantum prorsus abest, ut corpora vana tumescant,
Atque incremento cava dilatentur inani.
Quos igitur Vacui tractus toto Orbe putabas
Hactenus immensos, & non auctoris egentes
Ut foret absque Deo quiddam, saltemque creata
Non essent spatia, & velut incunabula Mundi;
Ociùs abjicias animo; loculosque vacantes
Corporis in medio cujusque; haec omnia temnas,
Delirantis uti lusus & somnia sectae.
Ecce vides, ut sit fragili malè credita fundo
Machina, quam falsa deceptus imagine rerum,
Exstruis in vacuo, penetrabilibusque lacunis.

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
