# Anti-Lucretius 74

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, GDAXAGON. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/74

Illum non anceps Regum favor, aut levis aura
Fortunae, miserisque bonis contenta Voluptas
Dimoveant, Veri sanctum ut deponat amorem.
Scilicet haud satis est rivos spectare fluentes,
Aut herbâ in molli patulaeque sub arboris umbra
Prostratum, nitido radiantes rore lapillos
Mirari, ac tremulo labentes murmure lymphas,
Et flores quos nutrit aquarum lacteus humor,
Ac bibulo semper viridantem cespite ripam:
Fontem ipsum indagare juvat, penitusque latentes
Rimari venas laticumque exordia prima.
Quorsum igitur nos corporibus circumundique septi,
Materiae decus ac formam externumque nitorem
zo Miramur tantùm, summoque in cortice rerum
Ludimus? Internam cur non penetramus in aedem
Naturae, atque adytis immitti poscimus ipsis?
Quàm pulchrum est in principiis, in origine rerum
Defixisse oculos & nobile mentis acumen!
Pervolat huc Sapiens; nugae sunt caetera Vulgi.
Hinc nullus digno Vates extollere versu
Pythagorae magni poterit, magnique Platonis
Illustres animas: ingens quibus institit ardor,
Se primum, auctoremque sui & primordia cuncta
so Quaerere contemplando. Hos non tenuere paterni

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
