# Anti-Lucretius 76-2

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, GDAXAGON. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/76-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/76-2

Sic introspectum fallacis dogma Epicuri
Concidet, inque suum evanescens ibit Inane;
Quando nec innumeras, nec progenitore carentes,
Non individuas, immortalesve nec ultro
Labentes Atomos, nec eo concrescere motu
Quo dicuntur agi, mox ipse fatebere victus.
PROTINUS in mentem revoces quod dicere nuper
Me memini, cùm de Vacuo lis orta vigeret;
Rem prorsus nullam per se constare potesse,
Quae simul haud esset genere omni praedita dotum.
Deficiente aliquâ, rem cernimus esse creatam;
Et majorem illi causam praecellere. Quidquid Ex alio non est, nequit ullo limite claudi. Et cur, quod per se est, non dotibus affluet illis Caetera quas habeant queis per se stare negatum est?

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
