# Anti-Lucretius 76

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, GDAXAGON. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/76

Nec tamen hîc aliquâ sine libertate locari
Fas erat, ut quodam possent coalescere motu.
Nam si densa nimis, nimis & stipata fuissent,
Non aliunde impulsa quidem & motoris egena,
Torpebant, somnoque gravi infecunda jacebant.
Unde soluta eadem simul atque frequentia fingi
Par fuit, & proprio gravitatis percita nisu,
Quando hic prae cunctis ultroneus esse videtur.
INGENIOSA quidem haec; verùm ratione sagaci
Si fuerint excussa, ruunt fundamine nullo.
Ac veluti scenis agitur dum fabula nostris,
Ludificant oculos spectacula vana tuentes,
Et mentitarum capiunt dulcedine rerum:
Ut modò porticibus longis simulacra Deorum
Aurea marmoreas inter mirere columnas;
Et modò praecelsas turres, arcusque superbos;
At classem in portu ventis dare vela parantem,
Exstantesque mari scopulos, incurvaque longè
Littora fluctifrago pelagi spumantia rore;
Nunc impendentes sylvarum cautibus umbras;
inde vorax Erebi barathrum, & Plutonia regna, Hinc placidum nemus Elysii sedesque beatas: At pulchrum aspicias posticâ parte theatrum, Nil praeter telasque leves leviterque perunctas Cernis, & avulso ruit omnis machina clavo

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
