Latin · Dactylic hexameter
GDAXAGON
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 77-2
Unproofread scanNot analysed yet
Vumen habes, Numen tibi nescius adstruis ipse.
Cur Epicurus enim numero docet innumerali
Esse Atomos? Quia ponit eas auctore carentes.
At si auctore carent, cur illas non quoque dixit
Ut numero, sic mente, ac viribus infinitas?
Cur non esse Deos voluit? Nam nomine tanto
Dignior est Atomus, quae per se stare putatur,
Quàm Divi ex Atomis temere incurrentibus orti.
Hanc tamen invalidam facit &Rationis egentem,
Hos ratione animi donat, vitâque beatâ.
Naturae nihil aeternae concedit avarus,
Omnia fortuitae. Quàm sint haec dissona, sentis?
TANDEM igitur falsi vestigia blanda secutum
Ductoris te poeniteat, dulcissime Quinti.
Divinos pudeat tam parvis rebus honores
Decrevisse. Leves micas, tenuissima segnis
Materiae ramenta, meri ludibria casûs,
Per se naturamque suam constare putabas!
At certè quidquid per se est, sic esse necessum est, Ut cùm percipitur, simul ipsum eluceat esse; Et, si ponatur penitus non esse, repugnet. Haec Atomis tribui nequeunt. Vis, ordine dicam? Scilicet haec Atomus, quae nunc mihi jungitur, esse