# Anti-Lucretius 77

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, GDAXAGON. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/77

Dii vestri, quos in latebras Epicurus adegit,
Ut mollem ducant secura per otia vitam,
Dii vestri, quos fortuito corpuscula nexu
Compegere, velut tibi res compingitur omnis,
Per se se non sunt; felices attamen illic
Eternùm vivunt, ac laetâ pace fruuntur:
Et felix, Atomus quae per se est, esse nequibit?
Multa valent homines membrorum robore partim,
Et partim ingenio; per se non esse fateris:
Si per se est Atomus, cur ipsi nulla potestas?
Te malè naturam rerum docuere magistri.
Quae tenet aeternum propriis à viribus aevum,
Atque est idcirco, quia per se debuit esse,
Et non esse nequit; res illa, utcunque vocetur,
in se habeat totum esse, ac totum posse, necesse

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
