# Anti-Lucretius 78-2

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, GDAXAGON. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/78-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/78-2

Ergò Materiae molem totam esse suâ vi
Non modò non vincit, fieri sed posse fatetur
Ut nil Materiae sit funditus omne per aevum.
Olli Materies est adventitia Mundo.
Quare igitur per se, quare infinita putatur?
Sed faciam, ut verum noscas; utcunque Lucreti
Obstrepat, & contrà decantet garrula Siren.
INNUMERAS vis esse Atomos, sed majus Inane
Innumeris Atomis. Quânam compingitur arte
Infinitum illud malè parcum, & parte recisum,
Quod jam stare nequit, quoniam pede claudicat uno?
Nempe infinitum infinito posse putasti
Esse minus? Nonne hoc ipso, quòd crescere possit
Mancum ac finitum est? Quod majus, nonne minori
Semper limes erit? Porro non aequat Inane
Materies, quia non explet; sed libera fertur
Per medium, vacuos & passim linquit hiatus;
Major, si nullum superesset Inane, futura.
Quapropter quemcunque locum deprendis inanem,
llic Materiae finem simul esse fateris.

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
