# Anti-Lucretius 78

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, GDAXAGON. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/78

Ut sine me poterat, poteram sic esse sine illa.
Aeternùm in Vacuo potuit disjuncta vagari,
Aeternùm poterit. Cùm ergò sit inutilis Orbi,
Ponamus non esse: ruent num caetera rerum?
Nequaquam. Non hanc igitur perstare necessum est;
Illiusque loco, satis est si perstet Inane.
Unius hinc Atomi ratio non postulat, ut sit.
Quòd si unam è rerum naturâ expungere possim,
Expungam geminas, expungam quatuor, omnes
Denique. Namque omnes nihil excellentius in se,
Naturam quod spectat, habent, quàm parvula quidquid
Ac simplex Atomus reverâ possidet omnis.
Nulla igitur per se, si per se non fuit una.
IMMENSUM qui praeterea sibi fingit Inane,
Rem quasi perpetuam, certè ut rem cogitet, ipsi
Nil atomis opus est: intelligit esse reapse
Magnum aliquid, quod Materiâ secernit ab omni

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
