# Anti-Lucretius 82

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, GDAXAGON. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/82

Conica gens totum sola exaequarit Inane:
Quò nunc Pyramides, quò disci, quove cylindri
Migrabunt; juvat his Spatium ultra quaerere sedes.
Nulla igitur Spatium immensum sola occupat. Ergè
Nulla immensa potest, nulla infinita vocari.
Dant aliis aliae finem accipiuntque vicissim.
Sed quae sunt finita loco, finita necesse est
Sint etiam numero; quare sub quâque figurâ
Innumeras Atomos consistere posse negandum.
Porro finitas Atomorum dicere formas,
Atque ideo classes, queis dant sua nomina formae,
Cogeris. Hinc sequitur conclusam limite certo
Materiae summam: cùm non coalescere possit
Undique finitis è partibus infinitum.
Sed quoniam Spatii quodcunque relinquis inane,
Aequè infinitum est atque id quod corpore comples,
Inde liquet Spatii summam non posse repleri,
Ni nova Materiae summa infinita creetur.
Quae nunc sparsa natat Vacuo, quàm curta brevisque est
Ampla videre mihi videor quae dolia vulgô
Asservant inter cava fundamenta domorum
Teutones, aut cryptis gelidoque in monte recisis
Porticibus, veteri sacrata palatia Baccho:
In quae si jaceres quantùm capit amphora vini,
Hospitibus, pro! quanta mihi vindemia! dicens;
Imò quàm tenuis, dicam, si dolia cernas.
ET cur, si numero sunt infinita, volebas
Semina Materiae Spatium quaecunque pererrant,

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
