Latin · Dactylic hexameter
GDAXAGON
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 83
Unproofread scanNot analysed yet
Finitis tamen inter se distare figuris?
Haud equidem ignoro quid ad haec contraria forsan
Invitum te compulerit. Cùm nempe videres
Non infinitas passim consurgere rerum
In mundo species, at finibus esse coactam
Quamque suis, nullamque novâ splendescere formâ,
Intellexisti, quamvis agnoscere nolles
Quid foret, esse aliquid certâ quod lege domaret
Effusam vim Materiae, frenoque protervam
Luxuriem &rapidos posset compescere motus.
Mens erat; at tibi Mens fabricâ procul exulat omni: