# Anti-Lucretius 86-2

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, GDAXAGON. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/86-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/86-2

E quadris, duplici tantùm quae picta colore,
Sic incredibilis formarum copia prodit,
Mutatis saepe ordinibus, textuque quadrorum;
Unde pavimentis veniat decor atque venustas.
AEMULA Naturae (quanto minor inferiorque)
Mens humana, tamen vi freta laboris & arte,
Quam Ratio solers parit, experientia firmat,
Mixturis elementorum, quae paucula novit,
Spe lucri proprios nova corpora finxit in usus,
Et species, quibus abstinuit Natura, creatis
fecit,
Addidit; igne coquens, unguenta & pharmaca
Granaque sulphurea, & vitrum, urentesque lapillos,
Insitione dedit priscis nova germina truncis;
Jussit & ignotos animalia prodere foetus,
Robustumque genus mulos invexit in Orbem.
Et tuus ille opifex Mundi, rerum unicus auctor,
Omniparens casus fundo tam divite pollens,
Non facit haec! Brevis huic virtus, aut curta supellex. Esse Atomis fines igitur frenumque necesse est. 480 Verùm, quod per se est, frenum finesque recusat: Ergò stare suis non possunt viribus unquam, Et causam agnoscunt Atomi, Numenque supremum. Hic Deus, hic certè est, frustraque, Epicure, reclamas.

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
