# Anti-Lucretius 87-2

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, GDAXAGON. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/87-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/87-2

Ex errore tuo dubium tibi nascitur illud.
Ultra Materiem nihil est; mittes ne sagittam
In nihilum? Nihilo non est locus: ergò resistet,
Nec poterit telum vetitos erumpere fines,
Et vires frustra effusas mirabitur arcus.
Nec sine corporibus locus est, nec mobile quidquam
Absque loco: Spatium si funditus omne revellas,
Mors erit haec motûs; alisque repentè recisis
Missile, jam nullo in directum tramite abibit
per iter raptantibus aetheris undis.
Injussum
AETERNAS finxisse Atomos totius ut Orbis
Principium foret absque Deo, nusquamve creatum,
Atque infinitas, quod utrumque probata refellunt,
Haud satis est visum implacato Numinis hosti:
Verùm immortales etiam affirmare necessum
Huic fuit; ut cunctis etsi non dotibus, aevo

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
