# Anti-Lucretius 88-2

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, GDAXAGON. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/88-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/88-2

Plurimus extremas exasperet angulus oras;
Sint aliae cuneis similes, aliaeque cylindris;
Spirales aliis flexus, vel acumina fingas;
Permultis hamus, mucro, vel adunca proboscis,
Cornua, vel dentes, rami, perplexaque fila
Promineant; quasdam speculo magis effice planas:
Denique ad arbitrium forma, prout est opus, omni
Ut possint haerere modo, facilique coire
Congressu: da quosque sinus, da quaslibet ansas,
Tu pater, ac figulus: tandem necte, assue, texe;
Sed mihi ne minimas, sic ut minus esse queat nil
Neve haud compositas, immortalesque profectô
Dixeris, ut pote quae non constent partibus ullis;
Et cùm principiis careant ipsissima rerum
Principia, haud unquam in res ullas posse resolvi.
Nam circumcidi possunt, fierique minora,
Atque in perpetuum frangi, quaecunque figuris
Praedita sunt. Ita quadratis mutare rotunda
Caedendo promtum est; iterum quadrata rotundis.
Quàmque diu superest hamus, vel mucro, vel uncus,
Vel quaecunque potest Atomum signare figura,
Semper ibi superest aliquid quod radere possis.
AUT illis igitur formam concedere nullam
55o Cogeris, atque ansas abradere funditus omnes; Jamque adeo nullius erunt primordia molis: Aut si vis illas aliquâ irretire catenâ, Quo meliùs possint nexus sociare maritos; am tibi principiis Atomi, ceu caetera constent

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
