# Anti-Lucretius 89

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, GDAXAGON. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/89

Corpora. Nec dicas quid primum in rebus inesse
Perpetuum, simplex, solidum, immortale necessum,
Corporeumque simul: quoniam non ampliùs ista
Conciliare potes; tibi nec jam impune licebit
Dividuas Atomis auferre ac reddere partes.
QUIN etiam, ut velles omni spoliare figurâ
Quae tibi Naturae corpuscula prima videntur:
Siscrepat id quanquam Vero placitisque repugnat;
Ne spoliata quidem, penitus sine partibus essent.
Vamque ubi nectuntur (ponamus talia necti)
Totane cum sociis conjungi dixeris? An non?
Si tota; est igitur penetrabile corpus, & unum
Ex duplici fiet semper, nec mille decemve
Millia vel minimam poterunt extollere molem,
Totaque Materies Atomum redigetur in unam:
Quo quid ineptius est? At si non tota cohaerent;
Ergò per partem. Sic nunquam est partibus orba
Materies. Ab ea partes si demseris aufers
Naturam, & nihilo reddis: nil possidet unum
Et simplex; menti laudem hanc permittit habendam:
Ipsa sed extensa est; atque hujus particula omnis,
Ut pars totius, in partes ita sectile Totum est.
TRES itaque annectas, ut fundamenta futuri
Corporis, in medio positam simul utraque tanget;
Altera sed laevum tanget latus, altera dextrum.
Adjicias aliam subtusque superque, videbis
Quatuor in media partes. Nunc antè retroque
Des alias, iterum mediam quae tangere possint,
Sex numeras. Restant spatia interjecta, novisque
Seminibus possunt impleri, quae simul istam,
Diversa at facie, tangent: tot partibus ergò
Haec Atomus constat, quot habet circumundique
Ac sibi contiguas Atomos; & partibus illis

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
