# Anti-Lucretius 90

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, GDAXAGON. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/90

Omnibus est etiam centrum commune, quod ipsum
Particulas alias complectitur, atque ita semper;
Ut nequeas unquam finem reperire secandi.
Quem si invenisses, extrema secutus, haberes
Rem non extensam, sine centro & partibus; hoc
est,
Materiem, quae Materies non amplius esset.
Quòd si tam parvâ terrentur imagine sensus,
Nec fugitiva sequi conspectu segmina possunt,
Aspice quàm late se parvula ductilis auri
Lamina protendat, repetito saepius ictu:
Flammante è stipulâ quàm immensa volumina fumi
Exsurgant, densa & subtexant caerula nocte;
Quàm levis inficiat quantos tinctura liquores;
Quàm tenui demum inflammati sulphuris aurâ
Ingratus vinis odor & sapor inditus adsit.
Multa quidem, sed crassa tibi corpuscula sensum
Quae feriunt; quot non feriant vix credere possis:
Subtili nimiùm quia sunt haec praedita filo.
AD perpendiculum si linea recta jacenti
Inciderit, puncto resupinam figet in uno.
Si cadet obliquè, paulo teget amplius illam;
Nec punctis tanget, licet inclinata, duobus,
Plusve minusve tamen, clivo prout illa minore
Vel majore cubat. Sic plusve minusve gradatim
Tactile fit punctum, prout angulus inde remansit
Obtusus vel acutus. Item si jungimus ambas,
Sic tamen ut puncto siet altera longior uno,
Nec magis exsuperet dextrâ quàm parte sinistrâ,
En! tibi dimidias Atomos queis linea major
Prominet. Hoc etiam te Pyramis ipsa docebit.
Quatuor huic facies Atomum ducuntur in unam;
Quatuor huic Atomo partes ergò esse necesse est.
Nam sit apex Atomus; quae linea proxima, binis
Est Atomis, tribus est quae tertia, sic quoque deinceps Una duas igitur liquidò premit, atque duae tres, Verùm non totas; cùm semper linea crescat Inferior, donec superet basis infima cunctas.
CUR diagonalem lateri commensus, inanes
Deprendis curas, teque hic spes irrita fallit?
Si tamen ex Atomis est omnis linea quadri,
Protinus obliquae non est componere rectam
Cur nequeas; Atomis paribus nam si utraque constet, 630Jam facilè inventu est quanto haec numerosior, illam

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
