# Anti-Lucretius 93

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, GDAXAGON. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/93

Est Atomis ideo, verè mortalibus, auctor.
AT quanquam in partes scindi queat infinitas
Materies, tamen haud dicas aequalia magnis
Corpora parva fore, ac nullo discrimine moles;
Ex infinitis quasi singula partibus aequè
Constarent. Quamvis etenim sint corpora nulla,
Quae non dimidiâ semper decrescere possint
Parte sui, moles tamen haud scinduntur in aequas;
Parva sed in parvas, in magnas magna: resectis
Partibus ut maneant eadem discrimina semper,
Quae totis fuerant: nam semipede amplior ulna
Semiputata manet, veluti pede grandior ulna est.
SED quâ fronte mihi haec Epicurus? Nonne sub unâ
Semina Materiae locat infinita figurâ?
Dicam igitur. Tot sunt Atomi cujusque figurae,
Summa figurarum quot circumplectitur omnis.
Insuper, hic numerus speciem qui continet unam
Aequatur numero species qui continet omnes.
Totum adeò per te non majus parte videtur.
Si capis haec absurda, profarisque ore sereno,
Cur ea non capies quae demonstrata reliqui?
Non enim in aequales, ut sunt tua semina, verùm
In decrescentes abeunt mihi corpora partes;
Et sint dividuae quamvis, re non tamen ipsa
Divisae, semperque aliquo clauduntur acervo
Conjunctae. Sic Materiam, qualem esse docemus,
Haud infinitam quovis in corpore dices.
Nam semel adscriptâ communi mole per omnes
Particulas, quamcunque tuo adscripsisse libebit
Arbitrio, certè paucas in corpore parvo,
Multas in magno numerabis corpore moles:
Quamvis sic minimam nequeas assumere partem,
Ut non sint partes, constat quibus ipsa, minores.
Infinitum ergò est, non quod sine fine secando 735 Fit minus, at nulli quod fines undique claudunt. Infinitum etenim, atque immensum nomine distant; Re sunt unum & idem, atque eadem de utroque feruntur:

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
