Latin · Dactylic hexameter
GDAXAGON
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 94
Unproofread scanNot analysed yet
Materies porro, qualem describimus, etsi
Decrescit semper, non est immensa. Quid ergò est?
Congeries rerum, quae possunt usque secari.
Res illae seorsum, ac proprio sub limite perstant:
Atqui ex finitis coëuntibus &cumulatis
Summam infinitam conflari haud posse probatum est.
VERUM quodcunque est, simplex sit oportet &unum,
Objicis; at simplex nunquam dicetur &unum,
Quidquid dividitur: sunt ergò corpora quaedam
Quae prorsus non ulla queunt in frusta secari.
Quod si non esset, jam certè nulla darentur
Principia, &corpus nullum quod partibus esset
Compactum veris; in eis quia nil foret unum:
Atqui hoc à verâ procul est ratione repulsum.
Namque ut principium Numeri, quicunque sit,
unum est;
Atque omnis constat numerus compluribus unis;
Sic &principium compacti corporis unum est,
Atque adeò corpus multis compingitur unis.
Quod si per se forsan nequit una vocari
Materies, at saltem unis confletur oportet:
Ergò individuis illam constare fatendum.
NIL melius, Quinti, nil ipse Epicurus, &ille
Qui Latio captas delusit carmine mentes
Dixerit. Illa tamen mirâ quae congeris arte,
Disjicere haud magnum est, tenuique evertere flatu.
Quodcumque est, unum est, fateor: sed dicitur unum