# Anti-Lucretius 94

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, GDAXAGON. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/94

Materies porro, qualem describimus, etsi
Decrescit semper, non est immensa. Quid ergò est?
Congeries rerum, quae possunt usque secari.
Res illae seorsum, ac proprio sub limite perstant:
Atqui ex finitis coëuntibus & cumulatis
Summam infinitam conflari haud posse probatum est.
VERUM quodcunque est, simplex sit oportet & unum,
Objicis; at simplex nunquam dicetur & unum,
Quidquid dividitur: sunt ergò corpora quaedam
Quae prorsus non ulla queunt in frusta secari.
Quod si non esset, jam certè nulla darentur
Principia, & corpus nullum quod partibus esset
Compactum veris; in eis quia nil foret unum:
Atqui hoc à verâ procul est ratione repulsum.
Namque ut principium Numeri, quicunque sit,
unum est;
Atque omnis constat numerus compluribus unis;
Sic & principium compacti corporis unum est,
Atque adeò corpus multis compingitur unis.
Quod si per se forsan nequit una vocari
Materies, at saltem unis confletur oportet:
Ergò individuis illam constare fatendum.
NIL melius, Quinti, nil ipse Epicurus, & ille
Qui Latio captas delusit carmine mentes
Dixerit. Illa tamen mirâ quae congeris arte,
Disjicere haud magnum est, tenuique evertere flatu.
Quodcumque est, unum est, fateor: sed dicitur unum

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
