Latin · Dactylic hexameter
95
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 95
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc cave Materiae tribuas. Discrimine quanto
Mentem &Materiae par sit secernere textum,
Accipies posthac. Sed corpus non magis unum
Esse potest, quàm Mens in partes una secari.
Nempe quod est, duplici distinguitur ordine rerum:
Quod non extensum neque constat partibus ullis,
Simplice donatur naturâ, &dicitur unum:
At secus extensum, quia constat partibus: ergò
Non individuum, non simplex esse, nec unum
pse vides. A se sic longè dissita pugnant