# Anti-Lucretius 95-2

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, 95. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/95-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/95-2

Unum & Materies, nec eâdem in sede morantur:
Nulla potest adeò verè pars una vocari
Materiae; quamvis hoc nomine cuncta vocentur
Corpora, quòd multas habeant cùm singula partes,
Molem aliquam reliquis sejunctam molibus in se
Contineant: nam sic lapis unus dicitur, unum
Flumen, & una domûs; sic omnis Materiae pars,
Circuitu proprio, propriâ finita figurâ.
PRINCIPIUM verò Numeri sic dicimus unum,
Ut tamen interdum Mens illud frangere possit,
Atque infinitè subducere: quod nisi fiat,
In partes aequas numerus non scinditur impar;
Nec septem vel centum aequaliter in tria solves
Segmina. Dividuum sic nostrâ mente fit unum.
Ast ubi Materiam metimur, singula puncta
Dividimus re non animo. Nam linea nulla est
Materiae, partes quae non scindatur in aequas.
At secus accideret, si verè, ut tu tibi suades,
Ex individuis constaret linea punctis.
Nam si punctorum numerus queis linea constat,
Est impar, nunquam paria in duo segmina scindes.
Sunt igitur puncta haec fictitia, ludicra, vana;
Materies nec seminibus compingitur unis.
NOVERAT id certè (reliquos nam Numinis hostes
Confutare juvat) qui nunc Sinensia partim
Dogmata complexus, partim vesana Stratonis

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
