# Anti-Lucretius 96

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, 96. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/96

Restituit commenta, suisque erroribus auxit
Omnigeni SPINOSA Dei fabricator, & Orbem
Appellare Deum, ne quis Deus imperet orbi,
Tanquam esset domus ipsa domum qui condidit,
ausus.
Sic rediviva novo se se munimine cinxit
Impietas, tumidumque altâ caput extulit arce.
Scilicet ex toto rerum glomeramine Numen
Construxit, cui sint pro corpore corpora cuncta,
Et cunctae mentes pro mente, simulque perenui
Pro vitâ atque aevo fuga temporis ipsa caduci,
Et qui seclorum jugis devolvitur ordo.
Pana putes; non Arcadicis in montibus illum
Capripedem, cui sylvicolae pecus omne sacrabant,
Septiforo solitum calamo Syringa vocare,
Sectarique leves inter nemora avia Nymphas,
Cornutumque caput lentâ praecingere pinu,
Mittere & insanos per agrestum corda timores;
Sed qui magnifico referebat nomine Mundum.
Quidquid enim est, ipsi Deus est, idem unus
& omnia.
At quia quod per se est, infinitum esse necesse
est,
Nec tamen id rerum in numero, velut antè docebam,
Fas reperire fuit; monstro nil territus, omnem
Abjecit numerum; nec multis partibus auctam
Materiae summam voluit SPINOSA, sed unam
Atque individuam verè sine partibus ullis,
Deumque
Immensamque Atomum. Demens qui se ipse,
Confudit ranis ac muribus; & proprium nil
Sensit inesse sibi, vel cùm se scire videret
Ignorante alio, atque alio laetante doleret.
Egregium Numen cultro quod scindere possis!
Non scindetur, ait, quamvis quae membra videntur
Corporis immensi fortè in diversa locorum
Transtulerim; quod scindit enim, & quod scinditur, unum est.
Infulsè: si carnificem, gladiumque necato
Distingui nolit, nec progenitore creatum,
Nec pastore lupos, nec vivis luce carentes.
NAM varios res una modos assumere quamvis

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
