# Anti-Lucretius 97

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, 97. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/97

Temporibus possit variis, pugnantia nunquam,
Ut mortem vitamque, assumet tempore in uno;
Nec simul esse potest quadrata, simulque rotunda,
Et capere adversas cum simplicitate figuras.
Vel si quadratur partim, partimque rotunda est,
Non jam individua, aut simplex, aut una putetur.
Unius multas generis res esse fatebor;
At rem unam dici, quae res complectitur omnes
Non modò distinctas, sed tot rationibus in se
Diversas, quarum semper negat haecce quod illa
Adstruit, ac Totum sine partibus esse, repugnat.
VERUM instat; Res esse duas, quarum altera fines
Angustos habeat, cùm nesciat altera finem,
Haud minùs à Vero forsan distare videtur.
Si fuerint etenim diversae, stentque seorsum;
Haec, immensa licet, licet infinita vocetur,
Non totum esse tenet, quod participatur ab illa;
Unde immensa nequit, nequit infinita vocari.
Egregiè dicit, si per se stare putemus
Res ambas: siquidem cum Numine Mundus haberet
Divisum imperium; Deus & minor, at Deus esset.
Verùm infinitae si Totum hoc debeat ut sit
Finita; haud certè natura precaria, pendens,
E nihilo ducta, in nihilum per se apta revolvi,
Subdita, egena, recens atque adventitia finit
Naturam per se stantem, & quam stare necesse
est.
Huic adjuncta nihil tribuit, nil demit ademta.
Scilicet est in eâ, non ut pars cernitur esse
In Toto; sed ut in causis effecta videntur.
Unde novum astutae ruit Impietatis asylum.
HAEC in Spinosam. Te nunc, Epicure, lacesso.
Sunt igitur partes Atomis, frustraque negares.
At partes Atomorum illas quae copula junxit?
Quae causa arcet ab his vacuum? Quo glutine constant? Nam quâ tu ratione Atomos sociare laboras, Corpus ut illarum nexu vinclisque creetur;

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
