# Anti-Lucretius 98

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, 98. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/98
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/98

Hac ipsa ratione, Atomos ut fingere possis,
Cogeris assutas Atomorum nectere partes.
Cumque suas habeat pars intima quaeque figuras,
Multimodis inerunt spatia interjecta figuris:
Et sic nil solidi facies; Atomosque caducas,
Hoc ipso quia dividuas, cogêre fateri,
Atque ita mutari faciles, ac proinde resolvi.
Quod mutatur enim dissolvitur, interit ergo.
Nec status esse potest disjunctis unus & idem:
Praecipuè si motus erit per se insitus omni
Materiae. In motu mutabilitatis origo est.
Quòd si compactae tantâ simul arte locantur
Particulae, minimâ ne possint hiscere rimâ,
Et solidam efficiant Atomum, simulentve;
profectò
Solertem agnoscis fabrum qui talia fecit;
Et fundamentum cunctis ut poneret unum
Corporibus, tam concinnè tot sparsa coegit
Semina, consociansque Atomorum elementa ligavit,
Quae poterant aliâ, atque aliâ ratione ligari.
NAM cùm Atomus constet multis è partibus una,
Pars ea quae parti nunc jungitur ordine certo,
Ut totam conflent Atomum, faciantque quadratam,
Per se, naturamque suam non postulat, ut sit
Huic uni conjuncta: pari ratione, modoque,
Alterius poterat fieri comes, atque locari
Desuper aut infrà, dextro latere atque sinistro,
Et quaevis pars esse Atomi cujuslibet. Ergò
Cur isti addicta est? In eâ cur haec loca servat?
Si rogitem, an poterit ratio dissolvere causam?
Unde necesse fuit dextram priùs esse fabrilem,
Quae partes Atomo tali, prout ordo deceret,
Distribuens tales, totum formaret ubique
Seminium, & rebus cunctis daret esse velut sunt.
Qualis musivâ qui strenuus arte laborat,
Cum libet aut vestes hominum aut effingere vultus,
Ac permansuros intermiscere colores
Eligit è multis, quos destinat ipse lapillos,

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
