Latin · Dactylic hexameter
99
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 99
Unproofread scanNot analysed yet
Ut species varias operosa in imagine reddant;
Defigens cunctos intrito, ac sedibus aptans,
Compositosque manu addenset junctimque coarctat.
PROPTEREA tales Atomi sunt, qualia quaeque
Corpora; connexis conflantur partibus. Ergò
Sic omnes Atomi sunt factae, ut corpora fiunt;
Scilicet ex Atomis, quae compinguntur &ipsae.
Nec primam invenies non ex brevioribus ortam,
Aut sine principio, aut aliquâ non arte locatam.
Ecce vides ut, cùm cecidit nix plurima coelo,
Ludentes pueri soleant compingere massam
Cuncta pilae similem, &telis certare jocosis:
In manibus teneris concrescit mollis acervus
Qui fuit antè liquor: concretum saepe volutant,
Et nivis aggestu repetitis motibus augent
In montem: hinc vastos immani mole Dracones,
Hinc templa, hinc arces, &propugnacula fingunt.
Corpora sic motu, sic tempore cuncta creantur
Ex Atomis: sic ipsae Atomi, partesque Atomorum.
Illae congeriem sensim cumulantur in unam;
Donec eas tandem circumcaesura coërcens
Terminet, ac certo involvas sub limite molem.
QUIS demum proprias Atomis &partibus ipsis,
Quarum Atomi coetu constant, dedit esse figuras;
Ut similes partim inter se, partimque tot essent
Dissimiles? Quis eas studuit sic ducere torno,
Nunc fodiens, nunc exacuens? Quae lima terendo
Saepius, effecit leves? Quae dextera finxit
Tam variè comtas? Qua sunt incude politae?
945 Nam variae aut similes aliquâ sunt non sine causaQUIDNI? Naturâ tales sunt, inquis, ab aevo; Corpora quandoquidem sunt prima, neque indiga fabri: Quae, numero cùm sint prorsum infinita, repugnat Cuncta pari filo atque pari cuncta esse figurâ. 950 Falleris, ô Quinti: neque enim tibi corpora prima,