Latin
SANCTITATIS TUAE
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius ix
Unproofread scanNot analysed yet
Nec sanè obscurum esse poterat, quod in manibus tamdiu versaret XII ret Vir in tantâ luce collocatus: ac praeterea, cùm id postulabat &ipsius rei natura &diligentia auctoris, ut in consilium adhiberet homines in maximis artibus, de quibus disputatio erat, praestantissimos; tum si quae fortè carmina recitaverat, eorum vis in audientium animos altiùs penetrans eos relinquebat aculeos, ut continere ipsi se non possent, quin eadem quoque, quantum memoriâ consequi poterant, proponerent aliorum admirationi. Hinc quasi subreptas auctori gemmas, iis ut opera sua distinguerent, multi protulerunt, cùm Anti-Lucretium nosse pars urbanitatis putaretur. Itaque, quod necesse erat, factum est, ut, dum per ora manusque multorum versus illi volverentur, attrita quaedam, quaedam aucta, alia perturbata aut variè depravata in publicum pervenerint; nonnulla etiam, quae deinde auctor ipse maturiore judicio perpensa immutavit. Quae igitur hactenus ex Anti-Lucretio derivata, nec satis sincera, passim emanarunt; ea jam integritati suae reddita, nunc in ipso fonte haurienda proferimus. QUANQUAM autem, qui libros alicujus post mortem auctoris edunt, de vitâ ipsius solent aliquid praefari, ut aut ab homine commendationem operi, aut ab opere laudem homini concilient, id nos tamen hoc in loco supervacaneum fore duximus. Talis ille Vir fuit, ut tot inter ejus decora vel minimum sit floruisse maximâ gloriâ Poëseos: opus autem est ejusmodi, ut aliorum ejus