Latin
v
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius v
Unproofread scanNot analysed yet
cùm Italiam longo usu perspectam habere studuisset, inter plurima pulcherrimae Regionis ornamenta, nihil ipsum &amore devinxerat magis, &admiratione commoverat, quàm conspicua in Te, excellentis ingenii altitudo, prisca integritas, bonarum artium studium ingens, subactum litteris ac subtile judicium, tenerrima eadem &animosa pietas, ardor in Religionem generosus, omnes denique egregiae dotes, quas intelligenti viro in SANCTITATE TUA, patefecerat conjuncta Tecum necessitudo: quem sanè maximum ex Transalpinis itineribus fructum retulisse sibi videbatur. Me verò quem in intimos animi sinus penitùs admiserat, hos de Te sensus inter permultas magnificae indolis opes, in illo saepe deprehendisse profiteor. O Virum, &Tibi, SANCTISSIME PATER, &Ecclesiae toti, &Patriae, &mihi quoque eheu desiderabilem! quorum omnium gloriae consulere me arbitror, dum illius consulo memoriae.